라틴어 문장 검색

limite termino, ut "limes agro positus". ne signare quidem 'signare' notare, propterea quod, cum agri colonis dividerentur, fossa ducebatur ab oriente ad occidentem, quae cardo nuncupabatur, et alia de septentrione ad meridiem, qui decimanus limes vocabatur, et alii minores erant in obliquum discreti, qui lineares appellabantur et agros per centurias sive per iugera divisos coercebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1261)
et unus sensus est divisus interpositione alterius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1392)
una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 22 1:8)
Hi sunt errores lineares corporis P;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 68:9)
& EF, FG lineolas Physicas seu Medii partes lineares punctis illis interjectas, & successive translatas in loca [epsilon][phi], [phi][gamma] & ef, fg.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 43:7)
& Medii pars linearis [epsilon][gamma] lege praescripta movetur, id est lege oscillantis Penduli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 46:8)
estque par ratio partium omnium linearium ex quibus Medium totum componitur. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 46:9)
ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 367:1)
illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:1)
unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 177:2)
nam interim pigritiam emendandi faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:2)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
Sic etiam in numero unitas quidem, cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudinem tamen distenti numeri principium est, et linearis numerus, cum ipse totius latitudinis expers sit, in aliud tamen spatium latitudinis extenti numeri sortitur initium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numero lineari 1:1)
hoc est, ut errores omnes lineares sint ut Orbium diametri, angulares vero iidem qui prius, & errorum linearium similium vel angularium aequalium tempora ut Orbium tempora periodica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 67:4)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION